Latin · Elegiac couplet
LXXXII. FONS E SEPULCRO EPIGRAMMA 43
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 81
Unproofread scanNot analysed yet
Omnia quo properant, tu nasceris inde, nec ulla
Iustius hoc nomen lympha perennis habet.
Viva e morte venis, finem coniungis et ortum,
Nec mortem metuis, quae tibi facta parens.
Et gelida, haud mirum, gelidos si transilis artus,
Pura es, nam sordes tergere fata solent.
Non Procyon, non te validi Canis hauriet ortus,
Formidant ortus nam magis astra tuos.
Quisquis ades, tali tumidum caput ablue lympha,
Dogmata nam capiti suggeret ista tuo:
Dat mihi vita necem, mors vitam; te quoque certum est
Vivere, ne vivas, ne moriare, mori.