Latin · Elegiac couplet
LXXXIII. MAGNUS IN LITTORE NILI TRUNCUS IACET. EPIGRAMMA 44
Ignjat Đurđević, Poetici lusus varii 82
Unproofread scanNot analysed yet
Fortuna invidiam meruit, quod corpus inane
Magni Niliaca procubuisset humo.
Sed tamen immerito, nam tristi in funere nunquam
Tam bona sors alios fertur amasse duces.
Dum palmas numerat, quo condat littore tantae
Exuvias animae, non bene certa fuit.
Prodigium in fluviis Nilus sacra membra trahendo
Abluit et totis par fuit unus aquis.
Cum busta estincto funebria lusit Erynnis,
Ipsa Pharos struxit Martis in igne rogum.
Et nisi feralis Ptolemaea in caede sacerdos,
Pompeii tumulo victima Caesar erat.