Latin
LIBER III, lines 3.7.1-3.7.50
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 3.7.1-50
Unproofread scanNot analysed yet
Ecce, immaturo nunc uulnere mortis acerbae,
Par quasi funereum, laesus uterque sumus.
Nec moerore pari consors iactura leuatur,
Sed grauat alternus mutua damna dolor.
Acceduntque meis aliena incommoda, si quid
Plus sese ulterius nostra ruina capit.
Intacta nam tu uiduatus uirgine, cuius
Funereus taedas praeuenit ecce thorus,
Ast ego defuncta crudelis coniuge uiuo,
Debueram pariter qua moriente mori.
Nec tua plaga minor, sanguis nanque ille fatiscit
Qui sponsalitio foedere iunctus erat.
Extinctae superest mihi plurima matris imago;
Pignore tu nullo tristia damna leuas.
Est iactura tamen leuior tua: nupta marito,
Et mater natis occidit illa suis.
Tu noua nascentis deploras semina flammae
Ante maritales consenuisse faces;
Nos desiderium tam longi flemus amoris,
Irritant luctus pignora parua meos,
Imbellis quorum miseranda infantia iustam
Maternae poscit sedulitatis opem.
Lac et opem paruisque implorat debita natis
Brachia, complexus, oscula nota petunt,
Incassumque iterant et nomen inane requirunt,
Heu matrem, uberibus cuius alenda fuit!
Ergo recrudescit mihi matris imagine uulnus
Et soboles curas duplicat orba meas.
Fertur abortiuo nec tam praestasse Lyaeo
Iuppiter extinctae fulmine matris opus,
Quam studio cogor matrem indulgere paterno
Incumbitque humeris sarcina bina meis.
Et licet hoc grauibus nondum disuadear annis,
Non temere huic alter substituetur amor:
Nam neque sacrilegae soboles credenda nouercae,
Nec sinit uxoris mutua parque fides.
Ast tibi coniugii retinacula nulla supersunt,
Nec delibati pignus amoris obest,
Altera quin possit uinclo meliore iugari,
Quae tibi desponsas possit obire uices.
Damna resarciri possunt tua, foenore multo
Excidit inducta coniuge sponsa prior.
Nam licet huic tenera prudentia uirgine maior,
Pectora uel sexu nobiliora suo,
Forma uerecundi facibus geminata pudoris,
Nec nisi uirgineo sanctus in ore color,
Nec genitor cum matre ulli uirtute secundi,
Clara nec antiqua stirpe pudenda domus,
Est tamen ingenuis diues Rhacusa puellis,
Quas genere et forma contigit esse pares.