Latin
LIBER III, lines 3.7.51-3.7.82
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 3.7.51-82
Unproofread scanNot analysed yet
Vt uiolae aequales cognataque lilia surgunt
Consortesque una conditione rosae,
Sic, congermanis tot dotibus, optio par est
Nec magis ambiguos Castoras esse putes,
Nec mage lac lacti simile est quam forma puellis
Concolor et uariis quamlibet aequa bonis.
Parcius ergo tui funus deflebis amoris,
Nulla nec illius damna dolenda putes.
Feelix illa quidem, quae nunc caelestia carpit
Connubia, Elisii nupta superba Iouis.
Forsan et illius –si diis quoque talia cordi –
Auspicibus superis pronuba Paulla mea est.
Hinc bene consultum est illi, per funus acerbum
Quae modo lugubri munere facta dea est
Et pro te summum gaudet pepigisse Tonantem,
Dotale et quicquid regia cęlsa tenet.
Qui nisi riualis caelestibus esse laboras
Et tibi dos sponsae est inuidiosa tuae,
Non illi inuideas caelum, aut caelestibus illam,
Parce immortales sollicitare toros.
Quam tibi deposcis, digna est Ioue, Iuppiter illa:
Mortalis thalamos, Drage, require pares.
Nubilis et nostra est non una locabilis urbe,
Et desiderium copia lene facit;
Quo mage iacturam facile est reparare priorem
Et pensaturas damna referre uices.
Haec aut nulla tuos hylarabunt pocula luctus,
Quod noua tristitiae est nupta futura tuae.
Parce, precor, lachrymare: tuum reparabile damnum est,
Inuidiam iustis parce mouere deis;
Me natosque meos, quorum immedicabile uulnus,
Hae lachrymae, quae te dedecuere, decent.