Latin
LIBER VI, lines 6.3.147-6.3.194
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.3.147-194
Unproofread scanNot analysed yet
Haec neque disutis compages eruta saxis,
Nec putri facies puluerulenta situ,
Nec suspecta tibi cariosae pondera molis
Quae bene adhuc restant robore firma suo:
Pulcra renidescunt sacri penetralia coetus,
Forma nec immundi sordet ut ante loci.
Nam sibi detersa facie iuuenescere uisa est,
Ridet et exhausta Pithia sorde domus.
Canitiem nigri sacram compsere recessus,
Antraque deformes deposuere situs.
Praeterea effigiem uatum consessus amoenam,
Et sociae pandet turba uerenda manus;
Nostra redorditur Romam quaecunque iuuentus,
Effundet dulces docta per ora modos,
Tota specus sacro resonabit carmine uatum
Agnoscentque suum saxa reuulsa melos.
Ipse nouos edens plausus de more sonabo
Romuleam ingeminans terque quaterque diem,
Quo tantam exorsus diuis hortantibus urbem
Omine bis senae Romulus augur auis;
Semine quae paruo tanta ad fastigia creuit
Et sibi deuicto non minor orbe fuit.
Nec tantam imperii molem eluctatus Araxes,
Aut intercaeptis Tygris opertus aquis;
Quod Tanaim Nilumque interiacet atque Britannos
Et Gangem, Eoum littus ad usque patet,
Hoc sibi deuictum est; nec uallo Caucasus horrens,
Nec fuit Occeanus, picte Britanne, tuus,
Subiecitque suis opulentum fascibus Indum
Caeliferumque novo strinxit Athlanta iugo.
Sic dea bellatrix armis confisa cucurrit
Ad geminos axes, solis utranque domum,
Humanumque genus ditione coercuit una,
Porrexitque suas qualibet usque manus:
Deiectosque piis fouit complexibus hostes,
Vt mater natos officiosa suos.
Mox ubi consenuit, bellis ciuilibus, aeui
Et senio et longa pace sepulta fuit.
In cineres fluxit, per uasta incendia et arsit
Suprema, ut Phoenix, sola perusta face:
Nunc, uelut exuuiis iuuenescit lubricus anguis,
Cumque graues ceruos cornua iacta leuant,
Sic de relliquiis et puluere Roma uetusto
Paulatim eruitur ruderibusque suis.
Vtque ales nostro recidiua infloruit aeuo,
Rursus in antiquum continuanda decus,
Siue recaeptura est orbem sub Caesare, tentat
Seu per pontifices pristina iura suos;