Latin
LIBER VI, lines 6.3.195-6.3.242
Ilija Crijević, Carmina e cod. Vat. lat. 1678 6.3.195-242
Unproofread scanNot analysed yet
Sacrorum antistes quae nunc sustentat inermis
Imperii molem relligione sui,
Seu Numa pacificus moderatur Caesare saluo,
Siue Numae consors sceptra Quirinus habet,
Haec ego solemnes iterabo laetus ad aras
Facturus matri debita sacra piae.
Non tamen hanc fibris horrentibus exta cruentent,
Temperet a foedo sanguine pura dies:
Laudibus et titulis celebrentur ouantibus Vrbis
Olim intermissis festa canenda modis,
Indigenam agnoscat uocem et sibi nota Quirinus
Carmina et antiqui uerba renata soni,
Semirutae rupes uasta compage reclament
Fornicibus dociles uerba referre cauis,
Totque repercussas uoces resonabilis Eccho,
Aemula et excaeptos reddat imago sonos.
Quare age Phoebaeas, uatum studiose, coronas
Incipe, quas magnus postulat ille dies,
Sint quem laetentur de more Palilia uatem,
Quod celebret numeris docta caterua suis,
Quodque colat festo, sed non ingloria, lusu,
Sit quae praeteritos prouocet una dies,
Transactis melior, semper melioribus auctor,
Quae dextro laudis lumine pandat iter;
Sint quae non possint aeui spreuisse prioris
Annua, quae crescant semper honore suo,
Quo sua quincepsos testetur gaudia collis
Et socio fratrum culmine festus ouet,
Quae noua posterior monimenta recenseat aetas,
Perque annos semper gloria maior eat;
Attonita sint quae mirentur uoce Quirites,
Romaque septenis pendeat alta iugis.
His mihi nil potius uotis, haec maxima nobis
Munera, sint aliis quantulacunque licet;
Non Tartessiacas potiores remur harenas
Et quaecunque niger munera mittit Arabs,
Eruta non nostri Scaptensula gratior auri,
Non Bizantiaci gaza superba ducis,
Et si quid uenis rimata sequacibus usquam
Gens fodit, heu, damnis ingeniosa suis.
Postulet hoc auri quicunque libidine feruet,
Postulet hoc aeris relligiosa fames:
Sat mihi si liceat sacras contingere frondes,
Sat mihi cum Musis laurea serta meis!
Ergo perpetuum sic dona poetica tradas,
Teque diu noster principe collis ouet,
Sic te Nestoreos dare laurea serta per annos
Natali uideat Martia Roma suo!