Latin
Pręlectio in explanationem elegiarum Propertii
Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 1
Unproofread scanNot analysed yet
Plerique mortalium caste ac pudice magis loqui quam uiuere student, ut Crispum Sallustium fecisse memoriae proditum est et illos, de quibus eleganter dictum est: qui Curios simulant et Bacchanalia uiuunt. Poetae uero longe secus faciunt, qui materiam laetiorem, uitam sanctiorem sequuntur. Hinc illud Catulli: Nam castum esse decet pium poetam Ipsum, uersiculos nihil necesse est; Qui tum denique habent salem et leporem Si sunt molliculi ac parum pudici. Hinc etiam Adrianus imperator Voconio poetae decenter inscripsit: Lasciuus uersu, mente pudicus erat. Nec minus et probatissimo uiro Plinio tribuit Ausonius poeta, quod nos apud Martialem reperimus: Lasciua est nobis pagina, uita proba est, quod uterque ab Ovidio mutuati sunt, quod scribit ad Augustum: Crede mihi mores distant a carmine nostro: Vita verecunda est, Musa iocosa mea est.