Latin
Pręlectio in explanationem elegiarum Propertii
Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 2
Unproofread scanNot analysed yet
Quid ipsius Augusti dicam in uita seueritatem, in uersibus nullam uerborum uerecundiam? Quid Sulpitii mores de carmine non spectandos? Quid Calvi, Tycidae, Memmii, Cinnae, Anseris, Cornificii, Catonis, Metelli, Hortensii, Cecinnae et Galli et Tibulli et Ouidii, quorum non ex libris, in quibus multa capiendis auribus confinguntur, sed ex moribus et honesta uoluntate uitam pensitauit antiquitas? Quid Epicurum citra malos mores, utpote parce et sobrie uiuentem, in praeceptis praua et inhonesta disserentem? Quid Apuleium in uita philosophum, ad Cerelliam obscaena quaedam et impudica scribentem? Quid Fesceninam locutionem, quid Crothopegnion? Quid mimmos obscaena iocantes, quid comicos, quid Menandrum, quid ipsum Terentium et cum eo Scipionem et Laelium, grauissimos uiros, leuia et ludicra et meretricia ioculariter dictantes? Quid Parthenien a uerecundia dictum, qui non solum coitus regum et deorum sed etiam brutorum per admissarios et gregis maritos decenter immiscuit? Quid alia vel obscaena in libris illis, quae tamen nihil illius uitam dehonestant? Quid ipsum Platonem, seuerissimum hominem, quem deum unicum philosophorum plaerique dicunt, in ephoebos ioculariter suos amores professum? Hinc illud de Agathone, quod nos ita uertimus: Suavia dum uelox Agathonis in oscula migrat Vix anima est labris aegra recenta*(MS)* meis.