Latin
1 to 11
Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 1-2-11
Unproofread scanNot analysed yet
Haec tot aerumnarum causa, tot calamitatum rabies et corporis uoluptas. Hinc illud Architae, *nullam capitaliorem pestem quam corporis uoluptatem hominibus dicentis a natura datam. Cuius uoluptatis auidę libidines temere*(MS)* et effrenatae ad potiundum incitarentur; hinc patriae proditiones, hinc rerum publicarum euersiones, hinc cum hostibus clandestina colloquia nasci dicebat; nullum denique scelus, nullum magnum facinus esse ad quod suscipiendum non libido uoluptatis impelleret, stupra uero et adulteria et omne tale flagitium nullis aliis illecebris excitari nisi uoluptate; cumque homini siue natura siue quis deus nihil mente praestabilius dedisset, huic diuino muneri ac dono nihil tam esse inimicum quam uoluptatem; neque enim libidine dominante temperantiae locum esse omnino, nec in uoluptatis regno uirtutem posse consistere. Quod quo magis intelligi posset, fingere animo aliquem iubebat tanta incitatum uoluptate corporis quanta concipi *(corr. DN; percipi MS et ed. Paduae 1482, GW 6948)* posset maxima; nemini censebat fore dubium quin tam diu, dum ita gauderet, nihil agitare mente, nihil ratione, nihil cogitatione *(ed. Paduae 1482 consequi)* posset. Quocirca nihil tam detestabile, tanque*(MS corr. ex tanquam*) pestiferum quam uoluptatem, siquidem ea, cum maior esset atque longior, omne animi lumen extingueret. *Hinc illud in Catone Maiori: *impedit enim consilium uoluptas, rationi inimica ac mentis, ut ita dicam, praestringit oculos nec habet ullum cum uirtute commercium*. Nec ab re diuinus Plato escam malorum uoluptatem putauit, quod ea homines capiuntur ut hamo pisces. Iure itaque Claudianus: *Luxuries, praedulce malum, quae dedita semper* *Corporis illecebris ebetat caligine sensus,* *(in MS deest e Claud. 1493: Membraque circaeis effoeminat acrius herbis)* *Blanda quidem uultu, sed qua non tetrior ulla* *Interius: fucata genas et amicta dolosis* *Illecebris blandos auro circumligat angues* *(MS; Claud: toruos. . . hydros)* *Illa uoluptatum multos connexuit hinnis* *(MS;