Latin
12 to 16
Ilija Crijević, Praelectio in explicationem elegiarum Propertii 12-16
Unproofread scanNot analysed yet
Claud: innexuit hamis). *Huic sententiae Silius subscribit his versibus: *Quippe nec ira deorum tantum, nec tela nec hostes* *Quantum sola noces*(MS nocces)* animis illapsa, Voluptas* *Ebrietas tibi fida comes, tibi Luxus et atris* *Circa te semper uolitans Infamia pennis. *Possem innumerabiles affere, partim Graecos partim Latinos, qui contra uoluptatem perorauerunt, quam Hippocrates leuem morbum commitialem*(MS corr in comitialem)* prodidit, Antisthenes summum malum, Aristoteles et Plato belluis communem, ipse noster Plautus praeuiam moerori. Sed satis est a me uobis indicari quod latissime constat: alteram uoluptatum honestam esse, alteram prorsus inhonestissimam; illam quae citra perditam libidinem constaret ex oculis et auditu et cogitatione laudari ut puto diuinam et omnium uirtutum finem, illam intemperatam cum belluis communem, quae tactu et gustu capitur, ut capitale malum et omnium scelerum matrem a sapientibus damnari. Illam igitur sanctam et immortalem, cuius diuinus amor est auctor, sequimini, hanc deterrimam pestem et immundissimam, quae nos belluas facit, profugite, cuius causa non est existimandum clarissimos poetas et elegiarum scriptores tot uolumina confecisse, sed tanquam illos, qui honesti uim non ignorauerint, ex hac humana diuinam pulchritudinem indagari solitos, cuius consequendae lucubrationibus suis minime compotes conqueruntur et miserabiles elegos decantant. Nam si pulchritudo incorporea est, ut Platoni placuit dicere, et quaedam lux, quaedam gratia et symetria*(MS)* corporis, quam noster Maro in Aen. *(MS corr. ex . . .) *his uersibus indicauit: *Os humerosque deo similis: nanque ipsa decoram* *Caesariem nato genitrix lumenque iuuentae* *Purpureum et laetos oculis afflarat honores; *Pulchritudo omnis autem a deo est, quarum altera per oculos, altera per aures repraesentatur, utraque per poetarum laudes quo deriuatur redit et accepta refertur. Quod utrunque pariter ut in omnibus caeteris sic in uno Propertio uobis demonstrare facillimum.