Latin
1.102 to 1.107
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.102-107
Not analysed yet
[19] DE EBRIETATE Quid turpius ebrioso, cui fetor est in ore, tremor in corpore; qui promit stulta, prodit occulta; cui mens alienatur, facies transformatur? "Nullum enim secretum ubi regnat ebrietas." "Fecundi calices quem non fecere disertum?" Porro non sufficit vinum, non sicera, non cervisia, set studiose conficitur mulsum, syropus, claretum labore multo, sollicitudine non modica, sumptu maximo. Set inde contenciones et rixe, lites et iurgia. "Vinum enim multum potatum," ut ait sapiens, "irritacionem et iram et ruinas multas facit." Et Osee: "Fornicacio et vinum et ebrietas auferunt cor." Propterea dicit Apostolus: "Fugite vinum, in quo est luxuria." Et Salomon: "Ebriosa res vinum et tumultuosa ebrietas." Filius Rechab et filius Zacharie vinum et siceram et omne quod inebriare poterat non biberunt. [20] EXEMPLA CONTRA EBRIETATEM Ebrietas verenda nudavit, incestum commisit, filium regis occidit, principem exercitus iugulavit. Verum est ergo quod Salomon ait: "Vacantes potibus et dantes symbolum consumentur." Et Ysaias: "Ve qui consurgitis mane ad ebrietatem sectandam et potandum usque ad vesperum ut vino estuetis. Cythara et lyra et tympanum et tibia et vinum in conviviis vestris." "Ve qui potentes estis ad bibendum vinum et viri fortes ad miscendam ebrietatem." "Ecce gaudium et leticia, occidere vitulos et iugulare arietes, comedere carnes et bibere vinum. Comedamus et bibamus, cras enim moriemur. Et revelabitur auribus meis, dicit Dominus Exercituum, "si dimittetur hec iniquitas vobis donec moriamini"." "Ve corone superbie Effraym." "Sacerdos et propheta nescierunt pre ebrietate: absorti sunt a vino, nescierunt videntem, ignoraverunt iudicium." Proh pudor, cum ad pronunciandam evangelicam leccionem a quodam patre benedictio peteretur, hesternam crapulam et nocturnam ebrietatem eructuans, fertur alta voce dixisse: "Potum servorum suorum benedicat Rex Angelorum." [21] DE LUXURIA Porro turpis mater filiam generat turpiorem. Iustum est enim ut "qui in sordibus est sordescat adhuc." "Omnes adulterantes, quasi clibanus succensus a coquente. Ceperunt principes furere a vino." "Venter enim opipatus libenter Venerem amplexatur." O extrema libidinis turpitudo, que non solum effeminat, set corpus enervat; non solum maculat animam, set fedat personam. "Omne namque peccatum quodcumque fecerit homo extra corpus suum est, qui autem fornicatur in corpus suum peccat." Semper illam precedunt ardor et petulancia, semper comitantur fetor et immundicia, semper secuntur dolor et penitencia. "Favus enim distillans labia meretricis, et nitidius oleo guttur eius; novissima autem illius amara sicut absinthium et acuta quasi gladius biceps."