Latin
1.96 to 1.101
Innocent III, De Miseria Condicionis Humane 1.96-101
Not analysed yet
[16] DE QUIBUSDAM PROPRIETATIBUS AVARI Avarus ad petendum promtus, ad dandum tardus, ad negandum frontuosus. Si quid expendit, totum amittit. Tristis, querulus, et morosus, sollicitus, suspirat; dubius, heret; invitus, inpendit. Magnificat datum, set vilificat dandum; dat ut lucretur, set non lucratur ut det. Largus in alieno, set avarus in proprio. Gulam evacuat ut archam adimpleat; corpus extenuat ut lucrum extendat. "Manum habet ad dandum collectam, set ad accipiendum porrectam"; ad dandum clausam, set ad recipiendum apertam. Porro "substancie iniustorum sicut fluvius siccabuntur," quia qui male congregat cito dispergit. Iustum iudicium ut que de malo proveniunt ad malum perveniant, nec accedat ad bonum quod non procedit ex bono. Avarus ergo habet dampnacionem vite que nunc est et future. [17] DE GULA "Inicium vite hominis aqua et panis et vestimentum et domus protegens turpitudinem." Nunc autem gulosis non sufficiunt fructus arborum, nec genera leguminum, nec radices herbarum, nec pisces maris, nec bestie terre, nec aves celi, set querunt pigmenta, comparant aromata, nutriunt altilia, capiunt obesa, que studiose coquantur arte cocorum, que laute parentur officio ministrorum. Alius contundit et colat, alius confundit et conficit, substanciam vertit in accidens, naturam mutat in artem, ut saturitas transeat in esuriem, ut fastidium revocet appetitum; ad irritandam gulam, non ad sustentandam naturam; non ad necessitatem supplendam, set ad aviditatem explendam. Ceterum tam breve est gule voluptas ut spacio loci vix sit quatuor digitorum, spacio temporis vix sit totidem momentorum. Contempnitur mediocritas, et superfluitas affectatur. In diversitate ciborum et varietate saporum aviditas nescit modum, et voracitas excedit mensuram. Set inde gravatur stomachus, turbatur sensus, opprimitur intellectus; inde non salus et sanitas, set morbus et mors. Audi super hoc sentenciam sapientis: "Noli avidus esse in omni epulacione, et non te effundas super omnem escam; in multis enim escis erit infirmitas, et propter crapulam multi obierunt." "Esca ventri et venter escis: Deus autem et hunc et has destruet." [18] EXEMPLA CONTRA GULAM Gula carum tributum exigit, set vilissimum reddit, quia quanto sunt delicaciora cibaria, tanto fetidiora sunt stercora. Turpiter egerit quod turpiter ingerit, superius et inferius horribilem flatum exprimens, et abominabilem sonum emittens. Gula paradisum clausit, primogenita vendidit, suspendit pistorem, decollavit Baptistam. Nabuzardan, princeps cocorum, templum incendit et Ierusalem totam evertit. Balthasar in convivio manum contra se scribentem aspexit: "Mane, Thechel, Phares," et eadem nocte interfectus est a Chaldeis. "Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere," set "adhuc esce eorum erant in ore ipsorum, et i ra D ei a scendit s uper e os ." "Qui vescebantur voluptuose interierunt in viis." Dives ille qui "epulabatur cotidie splendide" "sepultus est in inferno."