Latin
1.1 to 1.6
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.1-6
Not analysed yet
MONITUM. Alterum Innocentii in bibliotheca Vaticana monumentum reperi, Palatino codici insertum, inscriptumque Dialogus Innocentii tertii inter Deum et peccatorem, quem dialogum utrum ante an post pontificatum scripserit ignoro, neque enim ipse de se Innocentius loquitur, sed cujuslibet peccatoris personam cum Deo loquentem introducit; nec vero quisquam miretur, dialogum hunc in Gestis non recenseri, multa enim alia sive edita, sive inedita Innocentii scripta auctori Gestorum ignota fuerunt. Accipiat igitur Christiana Ecclesia hanc quoque a nobis magni pontificis lucubrationem, quae dum religiosissimum auctoris animum comprobat, legentium pariter pietatem excitat morumque emendationem impense suadet. DIALOGUS INTER DEUM ET PECCATOREM. Quia pius et misericors Dominus, fratres charissimi, permittit, imo gratum ei, a miseris se mortalibus invocari, erigitur mihi quoque audacia, licet indigno et peccatori, clamandi ad Deum voce magna, et ipsius clementiam invocandi. Non igitur onerosum sit vobis, quia proficere poterit Domino adjuvante ad poenitentiae fructum, quasi dialogum in auribus charitatis vestrae constituam quoddam colloquium inter peccatorem et Deum. Non enim dedignatur Altissimus hujusmodi colloquia servorum suorum, dicente ad eum Job: "Loquere et ego respondebo tibi, aut certe ego loquor et tu responde mihi (Job XIII) ." Ipso itaque attendente de coelo et residente in excelso gloriae suae, tanquam immutabili Deo apud quem non est transmutatio neque vicissitudinis obumbratio, ego prostratus in terra et adhaerens humiliter pavimento, tanto competentius personam assumam peccatoris in hoc colloquio, quanto prae caeteris reum et culpabilem immundum et peccatorem esse me fateor et agnosco. Incipiens ergo et aperiens mentis meae desiderium sic loquor verbis meis ad eum: PECCATOR AD DEUM. Deus aeterne, cujus natura bonitas, et opus misericordia est, qui etiam cum iratus fueris, misericordiae recordaberis, quibus verbis digne te potero invocare ut et tu digneris invocantem misericorditer exaudire? Scio quia Redemptor meus, Filius tuus, doctor veritatis et sapientiae, cum ad eum diceret unus ex discipulis suis: Domine, doce me orare; ait: "Dicite: Pater noster qui es in coelis (Luc. II) ." Si igitur, Domine, sic orando invocavero te, poterone percipere quod verbum illud a fideli propheta tuo probatum in me impleatur?