Latin
1.7 to 1.12
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.7-12
Not analysed yet
DEUS AD PECCATOREM. Pro certo quod sic orare docuit te Filius consubstantialis mihi et coaeternus; sed quia tu temetipsum mihi non exhibes sicut filium, non potes in oratione praedicta digne invocare me sicut patrem. Nam ex persona mea dicit propheta: "Si ego Pater, ubi est amor meus? (Malac. I.) "Si autem me tanquam Patrem, homo quem creavi, diligeres, mandata mea tanquam filius qui patrem diligit custodires; exhibitio enim operis, probatio est dilectionis. Sed consideranti mihi omne genus hominum et universum statum in carne viventium, rarus occurrit in praelatis et subditis, in regibus et ministris, in claustralibus et professis, in dominis et servis, in clericis et laicis, qui adimpleat meam voluntatem in exsequendis mandatis meis, et tanquam patri amorem exhibeat mihi filialem. Omnis sexus et aetas corrupit viam suam, ut eat post concupiscentias suas contemnendo universam traditionem evangelicam et doctrinam. PECCATOR AD DEUM. Mirabilis facta est scientia tua, Domine, contra me, et non potero ad eam. Claudis os meum et obstruis rationibus tuis, ut ad invocationem tuam prosilire non audeam verbis orationis praefatae. "Loquor tamen ad Dominum meum, cum sim pulvis et cinis (Gen. XVIII) ,"mutabo verbum, si forte digna inveniatur invocatio mea in auribus tuis; assumam ad te invocandum illam orationem fidelis prophetae tui David, cui perhibuisti testimonium tuum dicens: Inveni virum secundum cor meum (Psal. LXXXVIII) . Sic enim orando clamabo ad te, Domine: "Miserere mei." Et itidem ego dixi: "Domine, miserere mei;" et alibi: "Miserere mei, Domine, et exaudi orationem meam (Psal. IV) ." DEUS AD PECCATOREM. Non bene sonat oratio illa in ore tuo, quia non habes me pro Domino, quia non times me sicut servus timere debet dominum suum, licet diffiteri non possis te servum meum. Ego quidem qui per prophetam dixi contra filios inobedientiae: "Si ego Pater, ubi est amor meus? (Malac. I) "per eumdem clamavi contra servos qui sunt sine timore: "Si ego Dominus, ubi est timor meus? (ibid.) "Quod autem non timeas me, vel non habeas me pro Domino, de facili tibi probo. Si enim esses in aliquo loco secreto solus cum sola muliere aliqua, quam valde diligeres, paratus et valde accensus in eam ut libidinem corporalem impleres, nonne si aliquis quem tu formidares irrumperet, statim dimitteres opus incoeptum, et fugeres prae timore illius, vel saltem ne videreris ab illo prae verecundia et timore seu pudore, si posses, ad latibulum aliquod convolares? Pro me vero non dimittis vicinis oculis talia operari, cui etiam displicere, et ne facias, inhibere cognoscis? De me enim ait propheta: "Nunquid Deus e vicino?" (Jer. XXIII.) En Deus a longinquo ego sum. Nunquid si absconderit se homo, ego non videbo eum? Unde magis illum quam me timere convinceris; imo illum metuere tanquam dominum, qui similis est tibi homo mortalis et corruptibilis; et me, qui sum omnipotens et aeternus, et velis nolis, Dominus tuus, contemnere comprobaris. Non ergo digne convenit tibi ut sic invoces me dicendo, Domine, miserere.