Latin
1.13 to 1.16
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.13-16
Not analysed yet
PECCATOR AD DEUM. Convincis me *Domine, evidenter et concludis argumentando irrefragabiliter. Ad hoc cum loquor ad Dominum meum homo ego putredo, et filius hominis vermis, occurrit, Domine, menti meae oratio illa peccatoris et publicani, quam tu misericors acceptasti, cum orans in templo et nolens levare oculos in coelum, percuteret pectus suum, dicens: "Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII) ." Ipsius exemplo et similibus verbis ad te clamabo, si forte sic invocantem exaudias, et propitieris peccato meo, multum est enim. DEUS AD PECCATOREM. Si Dominus Deus tuus ego sum, qui solus certe sum, omnino irrisorie ad me clamare videris, utens ad invocandum me verbis orationis praedictae; cum aliud sit praeter me quod colis ut Deum, ad quod principaliter dirigis affectum tuum. Illud enim est Deus tuus quod magis a te diligitur. Si enim avarus es, pecuniam tanquam idololatra colis et amas ut Deum. Avaritia siquidem, teste Apostolo meo, "idolorum est servitus (Ephes. V) ." Si gastrimargus sive gulosus, venter est Deus tuus, quia de his curam habes quae maxime ingluviem ventris incendunt. Dicitur a praedicto Apostolo: "Hi sunt quorum Deus venter eorum est (Philip. III) ." Unde si alium Deum praeter me habes, istud scilicet vitium quod plus amas quam me, qui verus sum Deus, ad propitiandum tibi digne non invocabis me. Imo videtur quod velles irridere me, et velut ironice Deum invocare, si cultum et amorem mihi debitum alii exhibendo, ad me clamares: "Deus, propitius esto mihi peccatori (Luc. XVIII) ;" cum haec stulta opinio contraria sit Scripturae dicenti: "Deus non irridetur (Gal. VI) ." Sed tu facis sicut adultera, quae habens ex una parte legitimum virum suum, ex alia recipit amatorem suum. Nam me, qui sum sponsus tuus, tanquam meretrix impudica contemnis, et excludis thalamo animae tuae, ubi tecum deberem delicioso et sancto amore quiescere, quia deliciae sunt mihi esse cum filiis hominum. Non sine injuria mea diabolum velut amatorem externum inducis ad lasciviendum cum eo in concupiscentiis et desideriis tuis. Quibus vere dicit Scriptura: "Augustum, inquit, est stratum, ita ut alter decidat (Isa. XXVIII) ." Ideo relinquo stratum, et recessi a te, quia in fornicationibus suis alii inhaerendo impudenter anima reliquit me, virum utique pubertatis suae, cui debuerat inseparabiliter adhaerere. Caeterum quando credis te posse me invocare ut respondeam tibi, cum non sim in te? quare pertransis clausis oculis? et vim illius verbi quod ponit Propheta, scilicet: "Invocabis, et Dominus exaudiet te (Isa. LVIII) ,"non attendis? Invocare enim dicitur quasi intus orare, ad eum scilicet qui intus est vociferando clamare. Certe si saepe pulsando clamares ad ostium alicujus domus in qua nullus esset, tota die clamare posses, et quia nemo intus esset qui te audiret, nemo tibi clamanti, quamvis fortiter et frequenter, responderet. Sic est de me, qui cum dimiserim habitaculum animae tuae a quo me exire coegisti propter immunditiam ejus, longe factus a te jam audire non possum clamorem vocis tuae, nedum quod te debeam, donec operaris ea quae mihi displicent, favorabiliter exaudire.