Latin
1.37 to 1.40
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.37-40
Not analysed yet
PECCATOR AD DEUM. Ne irascaris, Domine, si et hac vice modo, loquendi audaciam in conspectu altitudinis tuae vilissimum figmentum ego assumo; et sicut in aliis, in eo quod propositurus sum inveniam apud abyssum sapientiae tuae tanquam positus in perturbatione consilium. Est adhuc quiddam quod valde me concutit, et difficilius caeteris mihi confessionis impedimentum apponit, unde desperationem incurro ex gravi difficultate resistendi peccato. Infelix ego multoties cecidisse me memini, qui et postmodum poenitendo, te adjuvante, surrexi, sed stare non praevalens, relapsus sum, et redii multoties in idipsum, revertens iterum atque iterum tanquam canis ad vomitum et sus ad luti volutabrum (II Petr II) . Unde cum lubricus et instabilis tanquam cereus sim in vitium flecti, de mea stabilitate despero, et propterea penitus de confessione desisto, existimans nihil prodesse si erigor et resurgo qui sum casurus in proximo, et stare diffido brevi temporis intervallo, existimans nihilominus veniam impetrare non posse de facili, qui frequenter erectus, et frequenter ad peccatum relapsus, ingratus et indevotus invenior erigenti. DEUS AD PECCATOREM. In eo quod modo proponis non tam insensatus quam insanus esse probaris. Nam recte facis si de te ipso diffidas, et fragilitatem tuam attendens, de tuis viribus non praesumens, existimes quod postquam surrexeris, de tua virtute sperare non possis. Sed de me sperare debes, quod licet infirmus et debilis sis ex te, possum tamen si de mea misericordia voluero, quamvis debilem stabilire, et quantumvis infirmum ne corruas confirmare. Cur autem de me desperes, qui nolo mortem peccatoris sed magis ut convertatur et vivat (Ezech. XVIII) ,qui utique misericors sum et praestabilis super malitia? Attende quia si desperes de me, peccatum incurris irremissibile, quod est peccatum in Spiritum sanctum; nec est peccatum huic comparabile, quia ipsum est solum quod nec in hoc saeculo neque in futuro creditur remittendum. Attende, quia, si de me desperes, tanto gravius me offendis quanto clementius potentiam meam exstinguere, et meam mihi benignitatem, quam non ex accidentali dono, sed naturalem habeo, auferre conatus sis, et omnipotentiam meam a me interim separare. Ego enim sum cui dicitur: "Deus cui proprium est misereri semper et parcere." Ego ad quem congregatio fidelium clamat: "Deus, qui omnipotentiam tuam parcendo maxime et miserando manifestas." Cur, infelix, de me debeas desperare qui gaudium mihi reputo et angelis meis super uno peccatore poenitentiam agente; qui et nonaginta novem ovibus in deserto relictis, misi pastorem earum ut unam perditam quaereret, inventam portaret in humeris suis; qui filium prodigum revertentem laetanter excepi, stolam primam et annulum ei dedi, et faciens grande convivium pro eo, vitulum saginatum occidi (Luc. XV) . Ego sum qui tanquam mater filiis etiam delinquentibus viscera pietatis aperio; qui offendentes me multoties usque ad finem vitae sustineo, et punire differens ut poeniteant patienter exspecto. De me siquidem propheta clamat dicens: "Audite, domus Jacob et residuum Israel, quoniam portamini a meo utero, et gestamini a mea vulva; ego feci, et ego feram, et usque ad canos ego portabo (Isai. XLVI) ." Cur de me debeas desperare qui postquam creavi hominem, ut facerem eum gloriae meae participem, ex nimia charitate qua eum dilexi, unigenitum meum in mundum misi, qui eum venundatum sub peccato non corruptibilibus auro et argento redemit, sed pretioso sanguine suo quem pro eo abunde effudit? Scito et videto qui renuis confiteri, pro eo quod ipsa eadem, quae saepe confessus es, nimis iterans, vias tuas viliter corrupisti; quia cum malum sit et amarum reliquisse te Dominum Deum tuum, longe deterius revelatur perseverare in malo, et ipsius amore postposito, elongare te jugiter et avertere vultum tuum ab eo. Quare non consideras tu quod saepius cadis, et saepius surgis, quod minus malum cadere sit alternatim et surgere, quam in peccato continuo permanere? Potest enim ex Dei benignitate quando sic surgis, in bono statu temporali te mors intercipere ut salveris. Si vero permanens in peccato perversus fueris in fine vitae tuae repertus, procul dubio deportaberis ad aeterna supplicia condemnandus; quia, dicente Scriptura, judicat Dominus fines terrae et finalia opera (Psal. XCV) ; et arbor si ad aquilonem vel ad austrum ceciderit, prius ut reor eligeret ab ipso luto extrahi, et inde postea cadere, quam in illo jugiter permanere. Sic etiam qui laborat aliqua febre, nonne gravius reputaretur eam pati continue, quam ab ea interpolatim vexari? Ita et tu duobus malis propositis, scilicet cadere in peccatum et surgere consequenter ab eo, vel irregressibiliter et irreverenter perseverare in malo, potius debes fugere secundum quam primum. Noli ergo tanquam diffidens et desperans de Deo, te a confessione retrahere, sed quoties miseriam pateris ea quae confessus es iterum committendo, tu nihilominus eadem iterum confitere. Nam sicut aqua vestimentum, quod saepius inquinatur, quandocunque illud abluit, mundat a sordibus et efficit quasi novum; sic et confessio quoties ad eam recurritur, restituit animae cum, quem amittit decorem ex reiteratione peccati, munditiae candidatum. Te autem confitente peccatum, et expulso ab anima tua veneno nequitiae per confessionis antidotum, statim ad eam regrediar tanquam ad domum meam unde prius exivi. Et ex tunc si me invocaveris, exaudiam te, et tanquam intus habitans sine mora respondebo clamanti.