Latin
1.41 to 1.42
Innocent III, Dialogus Inter Deum et Peccatorem 1.41-42
Not analysed yet
PECCATOR AD DEUM. Domine Deus salutis meae, verba sunt vitae aeternae, quae loqueris, et salutaria monita quae hortaris. Adjutus ergo a te requiram devote ministrum tuum, et effundam coram illo sicut aquam cor meum, aperiam in conspectu ejus labia mea locuturus in amaritudine animae meae. Sicut qui digitum ingerit gutturi suo, scrutabor scrutinio conscientiam meam et non desistam, donec evomam illam amaram super absinthium et fel, quae latet intrinsecus, meorum saniem peccatorum; ut sic evomita foris et ejecta putredine, cujus fetor abominabilis te relinquere fecerat mentis meae hospitium, cum inaestimabili fragrantia unguentorum tuorum clementer in illud regredi et inhabitare digneris, juxta sanctum et ineffabile tuum promissum; qui es benedictus in saecula saeculorum. Amen.