Latin
Lines 1.12-1.33
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.12-33
Not analysed yet
Item demonstrant burgenes civitatis xlv. mansiones terre unde habebant liij. solidos de gablo tempore regis Edwardi, et ipse rex habebat inde sacam et socam. Haec omnia nunc tenet Ranulfus de Columbeles et Vitalis de Canterbire de feudo episcopi Baiocensis; sed illi non cognoscunt nisi de xxvj. Adhuc tenet idem Ranulfus v. agros terre cum una ecclesia que pertinent ad monasterium sci Augustini.
Item dicunt burgenses quod idem Ranulfus tenet quater viginti agros de allodiis eorum et ipse dicit se eos tenere de episcopo Baiocensi. Adhuc idem Ranulfus tenet xxxiij. agros terre quos burgenses semper habuerunt in gilda eorum de donis omnium regum.
Langeport manerium sci Augustini est j. solin in dominio et iacet in hundredo de Cantebiria et semper fuit et est quietum. Ibique fuerunt burgenses lxx. qui reddebant de gablo iiij. libras et x. solidos. Et villani et bordarii qui manent extra civitatem reddunt viij. libras et x. solidos et viij. denarios de gablo et unum sextarium mellis. Et quattuor molendini qui reddunt xxix. solidos et iiij. denarios. Et in alio hundredo est unum iugum terre que subiacet huic solino et valet iiij. solidos. Hoc manerium in totum appreciatum est xxxv. libras.
Adhuc habet scs Augustinus extra civitatem in dominio dimidium solinum et iiij. agros terre et est de elemosina monachorum et est appreciatum iiij. libras et ij. solidos et unum sextarium farinae.
In hundredo de Canterberia habet Archiepiscopus manerium Norgate et est de cibo monachorum sanctae trinitatis. Tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino cui nunc subiacent c. burgenses xix. minus qui reddunt ix. lib. et vj. den. de gablo et est appreciatum xvij. lib.
Item habet archiepiscopus unum manerium in dominio nomine Stursete. Tempore regis Edwardi se defendit pro vij. solinis et sunt ibi xxv. burgenses qui reddunt x. sol. de gablo et est appreciatum dominium archiespiscopi xl. lib.