Latin
Lines 1.34-1.46
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.34-46
Not analysed yet
Ex hiis vij. solins habet godefridus dapifer unum solinum de archiepiscopo et est appreciatum c. sol. Similiter etiam Vitalis tenet unum iugum et est appreciatum xxx. sol.
Sed etiam Hamo tenet dimidium solinum liberaliter et est appreciatum xxx. sol.
Albold vero tenet inde unum iugum terre et est appreciatum xxx. sol.
Sed etiam Hamo tenet dimidium solinum.
Adhuc tenet etiam elwardus liberaliter tria iuga in Ratindune quae dant altari sanctae trinitatis xij. sol. et sunt appreciata xl. sol.
Ratingdune tenet Hamo dapifer de episcopo Baiocensi. T.R. E. se defendit pro dimidio solino et est appreciatum iij. lib. Hoc dimidium solinum clamant burgenses civitatis sicut aliam supradictam terram.
Ad sanctum Martinum habet archiepiscopus in dominio unum solinum et iacet in vij. solinis de Stursete et valet dominium vij. lib. de isto solino. Habet Radulfus camerarius medietatem in feudo de Archiepiscopo et valet iiij. lib. Infra muros civitatis sunt burgenses qui reddunt huic manerio viij. solid. et iij. den. de gablo.
Adhuc sunt xxxij. mansure terre et unum molendinum quas tenent clerici civitatis ad gildam: ibique manent xij. burgenses qui reddunt eis xxxv. sol. et molendinum reddit v. sol.
In hundredo de Brugges.
Burne manerium sci Augustini tempore regis Edwardi se defendit pro uno solino et est appreciatum c. solidos.
Aliud manerium burnes tenuit liinges de rege Edwardo et defendit se pro ij. solinis et modo tenet illud Baiocensis episcopus in dominio et est appreciatum xij. libras sed reddit xviij. libras.
Wicham manerium tenuit elured bigge de rege Edwardo et defendit se pro x. solinis et modo tenet illud episcopus Baiocensis in dominio et est appreciatum xxx. libras.
Huic manerio subiacet dimidium quod est liberum et tenuit illud Siredus de Eluredo Bigge et modo tenet illud Godefridus filius rogeri mala terra de episcopo Baiocensi.