Latin
Lines 1.34-1.40
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.34-2-40
Not analysed yet
Sed et Herbertus filius Ivonis fecit unum molendinum in introitu portus ubi confringuntur naves omnes per conturbacionem fluctuum maris. Et Hugo nepos Herberti dicit quod episcopus Baiocensis hoc concessit avunculo suo. Sed e contra dicunt burgenses haec esse regi dampnum et suo.
Nunc autem appreciata est firma huius burgi xl. libris sed tamen qui tenet reddit liiij. libras, viginti et quattuor librae dantur regi de xx. denariis in ora, cum incensione et pensa et xxx. libre dantur episcopo Baiocensi cum numero.
De prebendis canonicorum Sancti Martini de Doura.
In least de Estrie sunt duo hundreda videlicet beauuesberga et cornila in quibus iacent xxj. solini et in lasto de limwarlest iacent iij. solini unus ex hiis iacet in hundredo de Strete et alius in hundredo de brichholt et tertius in hundredo de blakebourne. Tempore regis Edwardi erant omnes prebende communes et valebant lxj. libras, et quando episcopus Baiocensis venit, divisit eas inter canonicos ecclesie ut sibi placuit.
Radulfus de Sancto Samsone habet in cherletune unum solinum terre de prebenda Sancti Martini: istam tenuit Lifuinus tempore regis Edwardi et valebat c. solidos et est de hundredo de beauuesberga et valet modo iij. libras et x. solidos.
Item in eadem cerletune habet Willelmus filius Ogerii unum solinum de prebenda quam Siredus tenuit tempore regis Edwardi et valebat tunc xij. libras et modo vj. Ad huc habet ipse Willelmus ex prebenda unam ecclesiam in burgo de doura que reddit xij. solidos sed canonici calumpniant eam.
In hundredo de Beauuesberga habet Alwinus in bokelande unum solinum de prebenda quam ipsemet tenuit tempore regis Edwardi, et valebat tunc c. solidos et modo iiij. libras.
In eodem hundredo habet Ulricus in Gusistune unum iugum terre de prebenda quam tenuit Alricus tempore regis Edwardi et ad huc habet xxv. agros terre qui iacent in hundredo de cornilo et valet inter totum xx. solidos.