Latin
Lines 1.80-1.33
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.80-33
Not analysed yet
Doura est burgum regis. Tempore regis Edwardi reddebat prepositus de Doura xviij. libras ex quibus rex habebat xij. libras et comes Godwynus vj. libras, et contra hoc habebant canonici de sco Martino aliam medietatem.
Et quando rex dedit burgensibus illorum sacam et socam tunc burgenses e contra dederunt regi xx. naves semel in anno per xv. dies ad custodiendum mare. Et in unaquaque navi xxi. homo.
Et quando legati regis veniebant illuc dabant tres denarios in yeme pro equo transfretando. Et in estate dabant ij. denarios. Et burgenses inveniebant eis stirmannum et unum alium hominem: si vero plus necesse fuisset de pecunia eorum conducebantur.
Et a festivitate sci Michaelis usque ad festivitatem sci Andree erat triwa regis in illa villa. Si vero aliquis in hoc termino fecerit aliquam forisfacturam vicecomites communiter accipiebant illam.
Et omnes burgenses qui ibi manebant non dabant theloneum in tota Anglia.
Et hii sunt qui tenent mansuras terre in Doura ex quibus rex habet suas consuetudines perditas. Robertus de Romenel habet duas masuras. Radulfus de Curbaspina iij Willelmus filius theoldi et Robertus niger vj. Willelmus filius Ogeri Hugo de Mundfort j. Durandus j. Rogerius de oistreham j. Wadardus vij. Goisfridus filius Modberti j. Hunfridus loripes j. ,de qua medietas est forisfacta regi. Willelmus filius Ganufridi habet unam gidhallam quam burgenses habent perditam. Haec erat elemosina regis et ibi sunt tres domus. Item Rogerius de oistreham habet unam domum factam in aqua et in terra regis sine licentia alicuius hominis unde iste habet gablum rex nichil. Omnes isti revocant episcopum Baiocensem ad Guarant et datorem.
Ranulfus de Columbels habet xv. agros terre de quodam uthlago de qua rex habet omnem gablum et medietatem terre sicut omnes dicunt.