Latin
Lines 1.59-1.63
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.59-63
Not analysed yet
In eodem hundredo habet scs augustinus elmestede et hortune et defendit se tempore regis Edwardi pro ij. solinis et j. iugo et valet viij. libras.
In hundredo de Blakebourne habet scs augustinus unum manerium burewaremarais. Tempore regis Edwardi se defendit pro ij. solinis et iij. iugis terre et valet xxx. libras.
In hoc concordant homines de quattuor lestis scilicet de burewareleast et de estelest et de Wiwarelest et de Limwarelest.
Si aliquis homo fecerit sepem vel fossatum unde stringatur callis regis vel foveam in illo calle fecerit vel palum fixerit aut arborem stantem infra callem inciderit vel si arborem stantem extra callem cadendo intra ceciderit et postea ramum vel frondem aut ipsam arborem sine licentia portaverit pro unaquaque harum forfacturarum solvet regi c. solidos. Et liceret abierit inde domum non calumpniatus nec divadiatus tamen sequeretur illum prepositus regis ubicunque fuerit et regi c. solidos emendabit.
De grithbreche vero si quis eam fecerit et calumpniatus aut divadiatus in calle fecerit viij. libras regi emendabit. Sin autem quietus erit erga regem non contra dominum cuius homo fuerit.
Item concordant hec quod rex habet has supradictas forfacturas super omnes allodarios totius comitatus de Kent et super ipsorum homines excepta terra sancte Trinitatis et sancti augustini et sancti Martini et excepta terra Godrici de burnes et Godrici Karlessune et alnothchild et osbern bigge et Sired de Chileham et turgis et Norman et Atsur. Super eos habet rex tantummodo forfacturam de capitibus suis et quando moritur allodarius rex habet relevamen de terris suis qui habebat suam sacam et socam.
Et de aliis terris scilicet oslaces bocland et tercium bocland herst unum iugum de ore et unum iugum hertei scheldrisham machehauue Ernulwyntun oslacintun Piria altera Piria thniliga Ospringes hortune de his terris habet rex has forfacturas hamsocne grithbriche forestal et de adulterio tantummodo hominem per totum Kent et Archiepiscopus mulierum excepta sancte Trinitatis et sancti augustini et sancti martini de quibus rex nichil habet.