Latin
Lines 1.64-1.70
Inquisitio, An Eleventh-century Inquisition Of St. Augustine's, Canterbury 1.64-70
Not analysed yet
Et de latrone qui iudicatur ad mortem habet rex medietatem pecunie sue et de huthlago qui uthlagatus fuerit qui postea illum recepit sine licentia rex habet inde forfacturam.
Et de terris supranominatis scilicet alnoth child sired de chileham Godrich de burnes eorumque similium habet rex diebus custodiam apud Cantebir' et apud Sandwich si ibi fuerit cum corredio suo. Et si non habuerint regis corredium sine forfactura recedent.
Et si submoniti fuerint ad schiram ibunt usque pinnendene longius et si non venerint rex habebit de istis forisfacturis c. solidos, excepta grithbreche quae viij. libras emendatur et de callibus sicut superius.
Item in Limwarelest in brissegneia habet rex hanc consuetudinem scilicet duas carectas et duas sticcas anguillarum pro uno inwardo.
Et in terra sophis habet xij. den. pro uno inwardo et de uno iugo in Northbreche 12 den. aut unum inwardum.
Hee terre iacent in Wi et hee terre custodiebant regem apud Cantebiriam vel apud Sandwich per tres dies si rex illuc venisset et si aliquis inde forfecisset de custodia regis emendasset per c. solidos.
In leasto de Suttune et in least de agelesford habuerunt isti sacam et socam brixichild Athellodlod de Hesteham Athsur de Liesenes Alfwyn horn Wrnold le Wite Ordinge de Hortune Osbern de Chilesfeld leuenoth de Suttune Edward de terstane wlstan et lieuric de otringeburc Osward de Northtune Edgeth de eselholte elred de eldyuge.