Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 100
Unproofread scanNot analysed yet
Etenim ex ista collatione cujusmodi sit demonstratio Mathematica, nescio an facitiùs &clariùs, quàm aliâ quâvis via, constabit e elucescet. Itaque provenit hoc exinde, T. Quod, quas hae scientiae contemplantur, res animo clarè concipimus, &ipsarum distinctas ideas facilè consequimur; eò quòd simplicissimae sint, &communissimae; maximè familiares nobis, sensibus expositae, obviis exemplis conspicuò repraesentabiles, adeoque inbedectu facinima. Nihil abstrusi, impliciri, insolentis ipsarum complectitur natura. Quid enim v. go sit linea recta, quid plana saperficies, triangulum, quadratum, circulas pyramis, cubus, sphaera, quo clarè distincteque percipiamus, admodum pauta requiruntur, &quae paucissimis exprimi verbis, &lucidissimis exemplis repraesentari possunt. Unde fit ut de rebus tam evidenter &accuratè peroeptis non adeo difficile sit quaedam demonstrare, quae scilicet istis ideis cohaerent, vel ab iis statim consequantur. In altis verò scientiis plerumque secus accidit; ut nempe res, quas illae speculantur, magis reconditam, à sensibus abjunctam, involutam, &compositam naturam habeant, &ut illas obscuriùs atque confusiùs apprehendamus.