Latin
FGHAEZ
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 99
Unproofread scanNot analysed yet
Adeò verò, si rem crassius aestimemus, convenit hisce scientiis demonstratio, ut ipsarum quasi propria &peculiaris habeatur, nec ex aequo jure convenire censeatur aliis disciplinis. Unde (moralium initio) Aristoteles quòd res Ethicas pinguiori Minervâ exponeret, nec à se dicta strictè demonstraret, inde petit excusationem, quòd Mathematicis scientiis iste demonstrandi rigor, non ejus modi doctrinis congrueret, subjiciens; caπλῆσιον γὰρ φαίνει μαθηματικοῦ τε πιθάνολογοῦντος ἀποδέχεσθαι καὶ ῥητορικὸν ἀποδείξεις ὰ παιτεῖν. Parique ratione negat exigendam à naturali philosopho Mathematicam ἀκριβολογίαν. Τὴν δʼ ἀκριβολογίαν μαθημαν τικὴν (inquit) ἐκ ἐν ἄτασιν ἀπαιτητέον, ἐκ ἐν τοῖς μὴ ἔχουσιν ὕλην. Quod cùm animadverteret auctor Logicae minimè spernendus Jac. Zabarella, prout alicubi de se testatur ipse, demonstrationis naturam ut assequeretur rectiùs, &felicius explicaret, EucliBuclidea Geometriae elementa semel atque literum sedulò pervolutavit. Operae verò forsan pretium sit, unde proveniat hoc discrimen, (quamobrem sc. quae in Mathematicis ubique reperitur, &sola locum obtinet, in reliquis disciplinis nusquam aut rarò conspareat, demonstratio) causas paucis exquirere.