Latin
112
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 112
Unproofread scanNot analysed yet
Ultimò, de Mathematicis observari potest, quòd res tantummodò sibi compertas attingunt, ignotas &incertas praetereunt. Non profitentur omnia scire, nec affectant de omnibus dicere; quae vera sciunt &invictis argumentis astruere queunt, ea proferunt &theorematis includunt. de reliquis tacent, &abstinent sententiam; malentes inscitiam suam agnoscere, quàm temerè quidvis affirmare; nihil immiscent, aut inserunt argumentationibus, vel assertionibus suis non planissimè perspectum, &extremo cum rigore exploratum; conjecturas omnes probabiles, &bellas argutias rejiciunt; authoritati nil deferunt; affectibus nequaquam indulgent, verborum illecebras detestantur; sententias suas efferunt, ut in Areopago, ἄνρυ πάθους καὶ προοιμίου. Isto pacto suas scientias ab omni sabe vel erroris, vel dubitationis conservant immunes &incorruptas. In reliquis, quas appellant, scientiis certis dubia, compertis praesumpta, manifestis obscura, vera falsis promiscuè confunduntur. Omnia proponunt sibi discutienda, explicanda, decidenta, juxta quae sciunt, quaeque ignorant; cùm certas rationes afferre nequeunt, qualescunque conjecturas proferunt, pulchris coloribus infucatas; dirinant saepiùs quam demonstrant; denique quasi de nostris causas agunt quàm possunt disertissimè; &quae probare nequeunt, stuSed dent persuadere. Sed vereor, nè collationis hujus prolixiùs &crassius institutae pigere vos incipiat.