Latin
113
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 113
Unproofread scanNot analysed yet
Ex quâ tamen utcunque liquere potest qualis uit apud Mathematicos ratio demonstrandi; nempe talis, quòd cùm res sibi suscipiant contemplandas, quarum in animo claras &distinctas ideas habent; hasque propriis, adaequatis, invariatisque nominibus designent, ad ipsarum indagandas affectiones, &veras de iis conclusiones compingendas, tantummodò notissima, certissima, paucissima quaedam axiomata praemittunt; hypotheses itidem paucissimas praestruunt, &rationi summopere consonas, nec à sanae mentis quolibet recusandas. Generationes etiam, seu causas adsignant à nemine non intelligendas facilè, non promptè admittendas. Ordinem denique servant exquisitum, ut nulla propositio non liquidò consequatur à priùs positis ac probatis; rejectis demum omnibus, utcunque verisimilibus &speciosis, quae tali modo colligi deducique nequeunt. Hujusmodi verò argumentatio quin propriè sit demonstrativa, scientiamque pariat, qualis capax est humana mens, certissimam, neminem videri possit iturum inficias, aut addubitaturum concedere. Nam si, quas adsumunt, praemissae sint adeò certae, ut nemo tam effrons sit, illis qui contradicere sustineat. aut ipsas ausit in dubium revocare; si legit tima quoque sit inferendi ratio, Logicae ad infallibilem amussim exacta; quid obstet quò minûs illatae conclusiones sint necessariò verae; discursus ipse summo jure dicatur demonstratio; ejusque effectus, hoc est in animo residens habitualis cognitio, meritò habeatur scientia? At nihilominus quidam adeò subtiles fuerunt olim, &jam sunt, ut negaverint Mathematicas esse verè scientias, &veras in illis demonstrationes reperiri; quibus deducti rationibus, cùm jam non vacet, proximâ lectione, dispiciemus. LECT. V.