Latin
116
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 116
Unproofread scanNot analysed yet
Ex inductione verò colligi nequit universalis veritas, propositionum; tum quoniam enumerando percurri nequeunt omnia singularia (quippe quae infinita, vel indefinitè multa possunt existere) tum ideò quod inductio nititur sensu, qui fallax &plurimis nominibus obnoxius est errori; nec idoneus proinde testis est aut index veritatis. Ergo nulla firma basis est extruendae demonstrationi. Ad hoc palmarium ὀπτχείρημα (quod nempe non Matheseos solummodò, sed omnis scientiae certitudinem impetit) respondeo primùm illos seriò percontando, ipsorumque pulsando conscientiam, si detrahantur ab aequalibus aequalia quòd superfutura sint aequalia, annon clarè percipiant, sibi persuasissimum habeant; num illius propositionis veritatem amplectantur assensu firmo; vel de ea quicquam addubitent, seu fidem illi habentes falli reformident. Si dicant se dubitare, protinus inepti, deliri, insani, scuticae vel helleboro digni videbuntur omnibus, ipsisque velint nolint sibi. Sin abnuere vel tergiversari nequeunt, ergò veritatem istam certò cognoscunt; quid enim aliud designat cognitionis certitudo quàm rem cognitam animo cognoscentis manifestè veram videri, sic ut omnis formido contrarii penitus excludatur? At quomodo, sciscitaberis, obvenit aut parabitur itta certitudo? Respondeo, quicquid sit de modo, &quâcunque ratione, seu per inductionem &mulplicem experientiam colligatur, seu animo notionibus exurgat, seu qu viâ comparetur axiomatum certa sufficit ejus nos intimè conscios es illam menti nostrae indelebili charact pressam pressam experiri: Nec enim de modo cognitionis obtinendae, vel de certitudinis origine, sed de re ipsa, num habeatur, disquirimus &disceptamus.