Latin
115
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 115
Unproofread scanNot analysed yet
Nihilominus extiterunt olim, &haud pridem inventi sunt (etiam inter ipsos quod demiremur peripateticos, qui philosophiae Aristotelicae nomen addixerunt suum, eque ipso Aristotele, quantumvis invito &reclamante, videri volunt opinionis suae firmamenta desumpsisse) qui Mathematicas esse verè scientias, quodque verae dentur in illis demonstrationes, non dubitarint inficiari. Apud veteres quidem, praeter Pyrrhonios, &Ἐφεκτικοὺς (qui scientiam pariter omnem suffulerunt, &posse qualibet de re certi quicquam affirmari gravati sunt concedere, imo non veriti negare) praeter hos, inquam, Epicuri grex Mathematicis praesertim insensus, ipsorum principia convellere, demonstrationes studuit infirmare. Quorum ex hara prodeuntis Zenonis cujusdam Sidonii Posidonius aggressiones integro volumine perhibetur refutasse. Horumque nonnulli recentiores insistunt vestigiis. Nos etsi vix πρέργου ducamus hominum illudentium aliis, nec suis ipsorum dictis sidentium quique revera sunt in philosophia haeretici, hoc est ἀυταιατάκριτοι) cavillationibus refellendis multum subtilitatis impendere; ipsorum utcunque rationes, hoc est è praecipuis unam, aut alteram, excutiemus. Oggerunt primò, ut aliqua fiat demonstratio, de primarum propositionum universali veritate certò constare debet; haec verò, sicut ipse decet &contestatur Aristoteles, non aliunde potest innotescere quàm ex inductione, hoc est ex observatione perpetuâ, perfectaque recensione singularium.