Latin
119
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 119
Unproofread scanNot analysed yet
Et quidem de sensu, quòd is bene secundum naturam comparatus, &affectus, ut fit in plerisque sanis, objecta quaedam certò discernat; solem e. g. jam lucere, vel istum hominem adstare, velle dubitare non cordati philosophi, sed inepti nugatoris esse videtur; seipsum juxta cum aliis ludificantis; suae, inquam conscientiae pariter ac aliorum omnium authoritati repugnantis (nemo enim non perfectissimam συγκατάθεσιν praestat, non inconcussa animi πληροφορία acquiescit à sensu perceptis) nè dicam hominis erga naturam injusti, ingratique; ejus nimirum vel bonitati vel potentiae derogantis, quasi nos veri certò comprehendendi capaces aut noluerit, aut nequiverit efficere, sed maluerit in perpetua rerum caligine caecos palpare instabiles actari, vagos oberrare. Aristoteles è contra sensûs proprium statuit ut semper verax sit. Ἡ μὲν γὰρ αἴθηοις, inquit, τῶν ἰδιων, ἀεὶ ἀληθὴς, καὶ πᾶσιν ὑπάρ χει τοῖς ζώοις. Ego tamen quod sensus aliquando fallax, hoc est, falsi judicii causa sit (&quidem interdum ferè necessaria, ac inevitabilis) cùm aut ipse malè, praeter naturam &morbidè, disponitur, aut objecta minùs commodè exhibentur, non usquequaque abnuerim. Quòd verò nunquam certò scopum assequatur, hoc est, nunquam rerum objectarum species ita menti repraesentet, ut illa fidens ipsorum testimoniis falsò nequeat judicare, id verò seriò concedere, mihi nil videtur Iect. V. videtur aliud, ut modò dixi, quàm solenniter delirare, sibi vim inferre, naturam infamare.