Latin
121
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 121
Unproofread scanNot analysed yet
Meliùs apud Ciceronem differit ille: Senic suum ità clara judicia &certa sunt, ut si optio naturae nostrae detur, &ab ea Deus aliquis e requirat, contentane sit suis integris incor& ruptisque sensibus, an postulet melius aliquid, e non videam quid quaerat ampliùs –Est maxima in sensibus veritas, si &sani sunt &valentes, &omnia removentur, quae obstant t &impediunt. Cui sententiae quicquid ore profitetur, nemo non animo astipulatur. Sed quomodo sciam, regeres, quomodo distinguam an omnia rite comparentur ad certò lentiendum? Aio; non est operae tuae scire vel distinguere; ipsius rei evidentiâ necessariò convinceris, &manus das; impulsu naturae volens nolens in consensum adigeris. Atque dices, a sensibus multoties decipior; cùm iridi veros colores inesse, cùm remum inflecti, cùm solem propinquum &parvum, cùm quadratum longè dissitum rotunda specie praeditum sensu duce cogito. Esto; sed iridem apparere, remum aquae insistere, solem allucere, rem specie rotundâ conspici, absoluta talia rectè percipis; relativas vero determinationes istas magnitudinis, distantiae, figurae discernere ac dijudicare non sensus est negotium, sed rationis; huic igitur, non illi tuus in his, quicunque sit, error debet imputari. Enucleatiùs haec possem, &magis ad vivum resecare; sed nolo quaestioni penitus philosophicae meipsum altiùs immergere, vel à proposito longiùs evagari.