Latin
150
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 150
Unproofread scanNot analysed yet
Rectae lineae à centro circuli ad ejus circumferentiam ductae sunt aequales inter seErgo rectae AC, AB, sunt aequales. In antecedente est notissima proprietas circuli, quâ definitur. Eodem discursu, rectae BC, AB, aequantur. Quae eidem aequalia sunt, inter se sunt aequalia. Ergo, rectae AC, BC, aequales sunt inter se (quippe quae ostensae sunt aequales eidem AB). Antecedens est evidentissima, nobilissimaque proprietas comparatarum magnitudinum, de qua supra dictum. Sequitur ultimus decretorius &rem totam conficiens syllogismus. Omne triangulum habens aequalia tria latera est aequilaterum. Triangulum ABC (ex modò demonstratis) habet aequalia tria latera. Ergo. Triangulum ABC est aequilaterum. Major est definitio trianguli aequilateri; &evidentissimè continetur in praemissis causa conclusionis. Quae sit enim vel fingi possit causa, cur triangulam ABC sit aequilaterum propior &intimior hac, quòd habeat aequalia tria latera, equidem nequeo conjectare. Vidimus igitur syllogismos omnes hujus propositionis tam constructioni, quàm demanstrationi constructionis inservientes esse totidem veras demonstrationes; ut pote ex essentialibus rerum subjectarum attributis deductas; ultimum praesertim esse summopere causalem &scientificum.