Latin
151
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 151
Unproofread scanNot analysed yet
Est igitur illi, ut spero, instantiae factum satis. Verùm alteram, si bene memini Pererius &alii producunt instantiam, &celebrem istam propositionem, quae est trigesima secunda primi elementi, sugillant ut minus scientifice demonstratam. Nam &hîc aiunt ad demonstrandum omnes angulos trianguli duobus rectis ex aequari, protrahi latus unum, &alteri parallelum duci, quae ut fiant omnino extrinsecum est &accidentale proposito negotio, nec ullatenus ex illis dependet angulorum, qui in triangulo sunt, aequalitas astruenda. Ergo, ista demonstratio non procedit ex iis, quae per se, nec adeo parit scientiam. Scilicet hi subtilissimi, vel fastidiosissimi potiùs argutatores ratiocinia ni fallor desiderant absque medio quovis invento vel adsumpto; argumentationem expetunt sine argumento. Aristoteles quidem argumenta rejicit ἑτερογωνῆ. ex alterius naturae scientia deprompta; hi cuncta respuere videnter, rem probari volunt ex se, nihil aliunde patiuntur adscisci. Sed ad rem. 1. Saltem Aristoteles ipsissinam hanc propositionem adducit in exemplum eorum, quae per se insunt subjecto. &per causam ostenduntur, disertis his verbis. ἕκαστον δὲ ἐππάμεθα μὴ κατὰ συμβεσπτὸς, οὕτων καθʼ ἐκεῖνο γνώσκομεν, καθʼ ἐ ὑπάρχειδα καὶ ἀρχῶν τῶν ἑκάνου, ν ἐκεῖνος δ τὸ δυσὶν ὀρθαῖς ἔσας ἔχειν, ἢ ὑπάρνει καθʼ ἀυτὸ τὸ ειρημένον ἐκ τῶν ἀργῶν τοῦ τοῦτον. Quòd rem ipsam spectat repono breviter, quoniam triangulum ex rectis lineis constituitur rectae lineae proprietates eatenus ad ipsum pertinent. Rectae verò lineae proprietas est, ut protrahi possit; ergo protractio ista non est omnino triangulo accidentaria vel extrinseca.