Latin
157
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 157
Unproofread scanNot analysed yet
Quare de int agemus imprimis; paucis quidem generalius de principiorum natura, tum dedifferentiis earum (hoc est quot sunt inter se specie diversa) postremò de singulis speciebus separatim. Quod ad principia spectat universim, recte non uno loco notat Aristoteles, quòd sicut in motu naturali, nullus ex infinito vel ad infinitum processus datur, sed ab aliquo termino incipi, in aliquem desinere oportet, siquidem infinitum nequit pertransiri (ν γάρ ἐστι τὸ ἄπειρον διελθειν): Ab infinito progressum sumente nunquam pervenietur huc, nec ab hoc ad infinitum tendens progressus unquam finietur; ita in mentis operatione discursiva, quae motûs instar est continuò successiva, debet aliquis praestitui limes, à quo discursus ordiatur, hoc est non omnes propositiones ab aliis, indesinenti serie, comprobari, sed quaedam à demonstrante sumi, concedique debent ab audiente; alioquin interminabilis, &irrita fuerit omnis quae suscipitur inquisitio? confirmatio, vel declaratio veritatis. Prout aedes extrui nullae possunt, sic nec erigi scientiae, non substractis quibusdam fundamentis. (Μηδὲν γὰρ τιθέντες ἀναιρουσι τὸ διαλέγεσθαι καὶ τῶν ὅλως λόγον. Et, Περὶ πάντων ἀδύνατον ἀπόδειξιν 29. docet &pluries inculcat Aristoteles. Ejusmodi verò propositiones ideò dicuntur principia, quoniam ab iis (gratis assumptis, ultroque concessis ex docentis discentisque quasi pacto quodam &consensu mutuo) initium desumit argumentatio, indè progrediens ad alias remotiores notitias, A philosopho proinde definiuntur ἄμεσοι προτάσεις, propositiones immediatae, quia nullo medio vel argumento aliunde adscito t fulciuntur; seu quò immediatè, statim, nullo mediante discursu, impertitur illis assensus.