Latin
158
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 158
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non ita accipiendum est, quasi principiorum exigeret ratio, ut ipsa simpliciter ἀναπόδεικτα sint, omninoque nequeant demonstrari, vel utcunque comprobari; sic enim paucissima vel nulla cujuslibet particularis scientiae pronunciata, possent haberi vel appellari principia. Nam valdè dubito, vel eò potiùs propendeo ut existimem, praeter unicum illud omnis ratiocinii fundamentum, contradictoriae propositiones nequeunt esse simul verae, vel simul falsae, quòd nullum aliud omnino datur simpliciter indemonstrabile axioma (agioma dico; nam de definitionibus &hypothesibus alia quodammodo res est, ut mox videbimus; quae tamen suo modo probari vel illustrari possunt) saltem particularium scientiarum principia nedum possunt at etiam debent, si poscat discipulus, &magistro demonstrari. Tenetur enim, sua munia si probè exequi velit, &nomen suum implere, scientiae praemonstrator omnem à studioso rationabilem (ita cum barbaris loqui liceat) scrupulum eximere; ergo sua quae adsumit principia, si obscura sunt exemplis illustrare, si dubia confirmare debet (ut res feret, &subjecta materia patietur) ex aliis notioribus, &magis indubitatis principiis, ad ipsa usque omnium prima principia, si opus sit, idque petet studiosus, discursum promovendo. EX. gr. Siquis de eo subdubitet Optico principio, quòd visibilis puncti species recta defertur aut 7. ἐυττίοι aut radiat in omne punctum medii circumjecti, id ex eo confirmandum est, quòd experimur objectum practum ab oculo ubicunque sito conspici posse, nisi alicubi in recta à puncto visibili ad oculum linea corpus opacum interponatur. Et quidem pleraque Geometriae theoremata, respectu Opticae, Mechanicae, Astronomiae, &reliquorum Mathematum principia sunt, hoc est in illis ceu vera supponuntur, nec itidem omnino demonstrantur; at si de talis alicujus theorematis veritate non constet studioso, Optico (vel salterius disciplinae magistro) incumbet id declarare, vel eò saltem digitum intendere, ubi declaratum luvenietur.