Latin
159
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 159
Unproofread scanNot analysed yet
Imò, si in aliquo haesitaverit axiomate Geometrico, non effugere poterit demonstrator, rem strictè aestimando, illius demonstrandi necessitatem: Nec exim ulla censeri potest accuratè perfecta, summeque scientifica demonstratio, quae non ad primos scientiae fontes, ad aliquod simpliciter indemonstrabile, suâ solâ vi firmum, suâ luce clarum, pervenerit. (Τότε γὰ διόμαθα ἀνώσκεν ἕκαστον, ὅταν τὰ αἶται γορίσωραν τὰ πρῶτα, καὶ τῶν ἀρχὰς τὰς πρῶτας, καὶ μέχρι τῶν στοιγεῖων, dictat nobis philosophus, initio ρύτικης ἀκροάσεως.) At quomodo, percontetur aliquis, ostendetur veritas axiomatum Geometricorum? Per alia, respondebo, simpliciora pronunciata, si qua sunt, ex altiore quadam &universaliore scientia, nimirum è prima philosophia, depromenda (è prima philosophia, quae maximè generalium ac simplicium notionum thesaurus est aut esse debet; Aristotelique proinde nominatur κυρία πάνοων Anal. Post. σπισύμη. Proclo, μία ἀνυπόθετος (δικούμη) παρʼ ἧς οἱ ἄλλαι ἀποδέχονται τὰς ἀρχὴνὸ sin nulla compareant talia, per definitiones terminorum, quibus ipsum constat; ut fiquis ambigat de eo, an Totum parte si ut majus; si nullum reperiatur in metaphysicis theorema vel axioma certius, evidentius.