Latin
16
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 16
Unproofread scanNot analysed yet
tuo forsan pectus impraegnatum afflatu quiddam concepisset simile tui, tuo os imbutum nectare te dignum aliquod profudisset. Nunc satius esse duco tantas virtutes omnino non attingere, quàm injuriâ malè pertractatas afficere, vel inficeto sermone contamisuperest laus (nec. nare. Vna tantùm illa tamen postremis accensenda) quam nulla ratione debeam ego intactam praeterire; felicissimae dico laus prudentiae; illis in deligendis &deputandis adhibitae, quibus supremam (suae voluntatis exequenda dicam, an dispensandae charitatis?) curam commendaret. Quippe cùm irrita saepe fiant, &sperato excidant successi vel optimè ab hominibus destinata, istorum quibus committuntur, vel improba perfidiâ, vel ignavâ supinitate, vel insipiente vecordiâ, id abunde cavit ne sibi eveniret, cùm testamento suo praeficeret duos incorruptâ fide, invicta diligentiâ, spectata prudentiâ viros, quorum utcunque non gratâ recordatione prosequi nomina flagitiosum esset mihi, ipsorum cùm erga vos summam observantiam, tum singularem in meipsum humanitatem experto.