Latin
17
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 17
Unproofread scanNot analysed yet
Vnus haud perinde forsitan cognitus vobis (dignus tamen qui pernoscatur ab omnibus colaturque) ornatissimus &spectatissimus vir Robertus Raworth, Aelio illi Sexto, jurisconsulto Ciceroniano, geminus ac persimilis: Egregiè cordatus homo, cautusque, qui cum insigni juris peritia non inferius justitia studium conjunxit, cum magno rerum usu raram mentis integritatem sociavit; in eo praecipuè mirabilis &felix, quòd cum ad aequitatis normam diricat omnia, nec unquam honestè faciendi voluntatem bene audiendi gratiae postionat, optimi tamen viri apud omnes consequi potuit opinionem, &cum recta conscientia integram famam conservare. Quadratus homo planè, inque eo, cui ipsum ratio affixit, situ inconcussus; antiqui moris, apertae sinceraeque indolis, nullâ involutus nube, nullo fuco incrustatus; in dijudicandis rerum momentis acer &perspicax; in amplectandis consiliis maturus &circumspectus; in retinendo proposito constans &gravis, ut qui nec temerè suscipiat aliquid, neque se facilè patiatur à probabili instituto dimoveri.