Latin
167
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 167
Unproofread scanNot analysed yet
Denique licèt nulli tales in rerum natura motus unquam reperti fuerint, qualibus lineas helices, quadratices, conchoides, cissoides, &consimiles alias supponunt descriptas Geometrae, nihilo tamen minùs, cùm facilè concipiamus nihil obstare quin tales dentur aequè ac alii multi non absimiles, quos indies experimur, ideo quae ex illis suppositis consequuntur symptomata rectè demonstrantur. Siquidem rations imperium naturae cancellos longè transgreditur: Mundus intelligibilis immane quantum exporrectior &diffusior est mundo sensibili; multo plura mentis acies, quam corporis sensas contemplatur. Hujusmodi quaeque scientia particularis hypotheses sibi producit, quae non indigent aliâ probatione, quàm ut explicetur, &exemplo aliquo vel experimento notorio, discentis ad captum accommodato, commonstretur &quoad fieri potest evidens reddatur earum possibilitas; cui si praefracte nolit acquiescere, nil superest, quàm ut abrumpatur doctrinae commercium, &facessere jubeatur morosus iste, ceu propositae scientiae parùm οἰκεῖος ἀκροατὴς. E. g.