Latin
168
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 168
Unproofread scanNot analysed yet
Si quis abnuat consentire, quod figura quaedam plana (quae circulus dicatur) rectae lineae circumductu procreari possit, neque convinci velit, (obvio circini usu, vel rotae circa centrum revolutione, vel experimento consimili) tale quid confici, concipsque posse, monendus est ut alio conferat se nec ut quicquam cum Geometris commisceat negotii. Porrò constare quoque poterit ex his quid sit, &qualem obtineat veritatem id genus principii, quod definitionis nomine venire solet. Nempe quòd sit propositio nomen indicans alicujus rei, quae resultat ex aliquâ suppositione possibili. Ut exempli gratiâ (nam dicta studeo quam facillimis &precipuè familiaribus exemplis illu strare) si ponam tres in aliquo plano rectas lineas ita concurrere, ut spatium aliquod includant, seu figuram quandam constituant, inclusum spatium, seu figuram constitutam appello triangulum; fitque trianguli talis definitio, Triangulum est figura plana comprehensa tribus rectis lineis concurrentibus: Si ponam, semicirculum circa suam basim, vel diametrum quiescentem revolvi donec in illum, quem ab initio habuit situm restituatur, eoque rotatu productum corpus appellem sphaeram; erit indè sphaerae definitio, corpus genitum ex semicirculi circa diametrum unâ completa revolutione.