Latin
175
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 175
Unproofread scanNot analysed yet
Quatenus autem hae distinguuntur à se invicem, hypothesin finit esse thesin, quae sumit aliquid esse vel non esse (ut esse magnitudinem, dari unitatem). Definitionem vero pronunciat esse thesin, quae sumitur quid sit aliquid. Ut quòd unitas sit ποσὸν ἀδιαίρετον (quantum vel quotum indivisum). Capite vero decimo ejusdem tractatûs, principiorum alia tria genera statuere videtur, axiomata communia, hypotheses, &postulata. Et hypotheses quidem à postulatis ita secernit. ὅσα μὲν δεικτὰ ὅντα λαμβάνει ἀυτὸς μὴ δείξας ταῦτα, ἐὰν μὲν δοκοῦντα λαμβάνει τῷ μανθάνονται, ποτί θεται, καὶ ἐστιν οὐκ ἄπλως ὑπόθεσις, ἀλλὰ πρὸς ἐκεῖνον μόνον ἐὰν δὲ ἡ μηδεμιὰς ἐνούσης δόξης, ἡ καὶ ἐναντίας ἐνούσης λαμβάνη, τὸ ἀρτὸ αἱ τεῖται καὶ τοῦτο διαφέρει ὑπόθεσις καὶ αἵτημα· ἐστὶ γὰρ αἵτημα τὸ ὑπεναντίον τοῦ μανθάνοντος τῇ δέξη· ἡ ἱ ἄν τις ἀποδεικτὸν ἐν λαμβάνη καὶ χρῆται μὴ δεῖξας. Hoc est, quaecunque cum probari possint, sumit demonstrator absque probatione, si haec discentis opinioni consentanea sunt, supponit, nec est simpliciter hypothesis, sed ejus solius respectu; quòd si nulla insit, vel etiam contraria insit opinio, tali casu assumpta postulat. Ac hoc differunt hypothesis &postulatum. Est enim postulatum id quod discentis notioni subcontrariatur; vel quod quis cùm demonstrabile sit, accipit ac adhibet minimè demonstrans. Ita quidem ex horum collatione, omnino principiorum quinque videantur esse genera, ex philosophi sententia: Axiomata, suppositiones indemonstrabiles, definitiones, suppositiones demonstrabiles, &postulata.