Latin
176
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 176
Unproofread scanNot analysed yet
Sed, in speciem adversantur priori loco dicta illis, quae tradit in posteriori. Illic enim principia statuere videtur absolutè μὴ δεικτα, nam thesin definit, ἦν μὴ ἐστι δεῖξαι; hîc autem hypotheses adsumptas, &postulata disertè pronunclat ἀποδεικτὰ. Quibus conciliandis dici possit philosophum priore loco principia simpliciter omnis scientiae prima respicere, quae certè demonstrari nefas est (alioquin prima non forent) posteriore verò ad peculiaria subjectarum scientiarum principia digitum intendere, quae nil obstat quin possint demonstrari (sicut à nobis in praecedentibus ostensum est) vel certè vult principia quaevis, in illa ubi ceu talia adhibentur scientia probationem non desiderare, nec admittere quamvis in alia demonstrari possint, ac debeant. Verùm in hac Aristotelica recensione principiorum, &eorum explicatione (quod honore salvo dictum velim divini viri, quem siquis alius ob profundissimam sapientiam, &diffusissimam eruditionem summopere veneror ac suspicio, omnibusque commendatum velim) nonnulla minùs arrident. Prima quidem τριγατομία (in hypotheses, definitiones, axiomata) quod ipsa divisionis attinet membra, generalim &cuiusvis scientiae respectu, mihi videtur omnium rectissimè constituta; quoad explicationem secùs videtur.