Latin
18
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 18
Unproofread scanNot analysed yet
Talis denique, cui cum tutò summa fides haberi, &gravissima negotia rectè committi possint, tum in hac administranda provincia tam fideliter, dextrè, sapienter se gessit, ut non ego tantùm, &qui mihi in hoc munus successuri sunt, sed &universa Academia, bonaeque adeo omnes literae sint immortales illi gratias debiturae. Alter autem nemini vestrum non ab honesto quem tet annos, imò tot lustra, sustinuit apud vos loco notissimus, à virtutibus suis commendatissimus, ab egregiis erga vos meritis colendissimus, Thomas Buck; idem ille, cujus quotidie vestris oculis augusta species corporis, &oris veneranda dignitas obversatur; cujus indies promptissimam humanitatem per sentiscitis, cujusque toties in procurandis gravissimis negotiis vestris, asserendo honore, commodis provehendis gnavam, fidam, prosperamque operam experti estis.