Latin
191
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 191
Unproofread scanNot analysed yet
Postquam haec de principiis eorumque partitione concepissem animo, chartaeque commendâssem, fortè conjiciens oculos in excellentissimi Geometrae Alphonsi Borelli librum perelegantem &perutilem, elementa Geometriae novâ methodo digesta complectentem, cui nomen fecit Euclides restitutus, illum adverti principiorum naturae &distinctioni elucidandis summam quam potuit curam, &subtilitatem impendisse, cum in prooemio operis, tum praesertim in iis quae primae elementorum propositioni immediatè praeposita sunt. In ejus aliqua dicta, si priùs obtulissent se, forsan nonnihil annotassem, sed quum nihil ferè contineant, quod acceptum commodè dissideat à nostris cogitatis, &quod ipse non aliquando perstrinxerim, cumque satis superque fuerit in hac re disputatum, impraesentiarum intacta praeteribo, postea tamen cùm objecta fuerit opportunitas, unum fortassis, aut alterum punctum discussurus, ea praecipuè quibus Clavianam de definitionis natura tententiam impugnare videtur. Confero mo jam ad specialia quaedam de postulatis (vel hypothesibus) definitionibus, &axiomatis observanda. Quoad hypotheses observari potest generatim earum cùm fundamentum seu ratio, rum materies &extensio. Fundamentum &ratio hypothesium (sicut innuimus saepiùs, nam effugere non possumus quamvis inviti quin eadem subinde repetamus, quod sanè non abhorret ab hujusmodi lectionum ingenio, &aliquatenus prodesse potest, cùm ex eo dictorum sensus, mensque dicentis elucescant clarius &altiùs infigantur hypothesium, inquam, fundamentum est evidens experientia, seu per sensum aliquem quo forinsecus oblata percipimus, sive per conscientiam intimam, quâ motus internos, &immanentes nobis actiones persentimus.