Latin
192
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 192
Unproofread scanNot analysed yet
Nihil enim supponi debet, cujus nullum experimentum edere, quod non apposito aliquo exemplo confirmare valemus, aut illustrare. Cùm non aliâ ratione possit hypothesis possibilitas ostendi, de qua tamen certò constare debet auditori, scientiam ambienti. E. g. Hypothesis optica. quòd à quovis objecti visibilis puncto (phyfico saltem) recta linea luminosa, seu radius ad oculum ubicunque situm (in medio scilicet homogeneo) porrigatur, non aliter esset admittendum, nisi fulciri posset ejusmodi notorio experimento, quod ubique objectum aspicitur, nisi corpus opacum alicubi in recta, illud inter &aspectum linea collocatum impediat; incredibile videretur illud, &fere impossibile (propter impervestigabilem modi quo fit intelligentiam, &imperceptibilem naturae subtilitatem) nisi planè fidem facere experientia. Ita siquid hypothesis loco tradatur auditori minus probabile minimè exploratum, tenetur id scientiae choragus aliquo luculento paradigmate seu phaenomeno commonstrare (τῇ αἰσθήσει, ἢ τὰ δακτύλῳ, ut ait Aristoteles) sic ut antequam ulteriùs ad demonstrationes procedatur, nulla supersit haesitatio de rei suppositae possibilitate, seu veritate. Materia verò hypothesium est omnis actio, vel motus, vel modus entis, qui sub observationem cadit, aut experientiâ potest deprehendi. Speciatim Mathematicarum quas praesertim respicimus, hypothesium materies ad omnia magnitudinis obvia cuivis sensui symptomata distenditur.