Latin
20
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 20
Unproofread scanNot analysed yet
Tantus illum ardor inflammavit de vobis bene merendi, tale perficiendi quod occaepisset egregii facinoris incessit desiderium, ut cum annis accrevisse vires corporis, cum aetate vigor animi provectior evasisse, &quò ad vitae centrum propiùs accederet, eo ferri videretur incitatiùs. At quid ejus in hac conficienda re commemoro sedulitatem, quum in auspicanda potius enixum studium, &impensam erga vos benevolentiam debeam praedicare? siquidem illi tantùm non primas ingentis hujus beneficii partes referre debetis acceptas, cujus excitatus admonitu, consilio persuasus, hortatu compulsus mirificus ille Mecaenas noster cùm Mathematicam hanc instituerit professionem, tum lectissimo librorum thesauro Bibliothecam vestram ditarit, ornaritque. Quid enim, annon jure beneficii auctor censendus est, qui benefactorem ipsum conciliavit, &quasi donavit vobis; qui alienâ re, sua verò sapientiâ, suâ profuit voluntate; qui aliorsum exundantes munificentiae rivos in aream vestram deduxit? absque quo certè fuisset, non esset hodiè quod tantum ego studiis adminiculum, tantùm Academiae ornamentum, tantum seculo exemplum gratularer accessisse.