Latin
21
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 21
Unproofread scanNot analysed yet
Haeret profectò lingua, deficit ingenium, collabascit animus verba perquirenti tanto beneficio quadantenus adaequata; cujus magnitudinem vos cogitando facilius aestimare, quàm ego dicendo possim exprimere. Ab insuperabili proinde conatu subducam me, postquam id unum fuero protestatus, illius in me viri eximiam benignitatem pulchriùs longè atque uberius commeruisse gratitudinis testimonium. Huic igitur obeundo officio designati pur illud virorum tale tantumque, quid? an adhibitam sibi fidem violarunt, de se conceptam spem deluserunt? num pro more nimis quam recepto, privato compendio intenti, vel desidiae suae indulgentes speratum beneficii fructum in plures annos distulerunt? imò nec unum permiserunt excurrere non liberata fidei suae, non absoluti propositi testem. Quin ad opus semetipsos accingunt ocyus; libros properè curant ad vos deportandos; professoris exolvendo salario terras redimunt, officio desimendo leges praescribunt, nihil non expediunt quo minus tanti beneficii sensum expectandi mora corrumperet; at verò potiùs ut spem vestram sua celeritas anteverteret, vix ut prius sciretis habituros, quàm habere sentiatis.