Latin
23
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 23
Unproofread scanNot analysed yet
Ità qualitercunque persoluto gratae commemorationis devita, de meipso forsan expectatis, ut nescio quid edisseram; quibus praesertim causis inductus priori isto me abdicarim munere, novum hoc denuò assumpserim; quippe cùm proptereà cen desultoria levitatis, aut fluxae fidei homo, mei decoris nimiùm incuriosus, vestrique parùm reverens arguar forsitan aut insimuler à quibusdam; quos tamen (si qui sunt) rectiùs facturos autumo, si judicii sui acrimoniam maturiori consilio temperent, nec alieni animi statum Leibiâ sortis regula metiantur; cùm subinde vel firmissimae rupes reciprocos aestus subeant, &constantissimi plerique viri variis rerum vicibus exagitentur.