Latin
22
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 22
Unproofread scanNot analysed yet
Leges dimi praescripferunt; illas verò quam ex se aquas, quàm studiis proficuas, quàm rerum circumstantiis accommodatas, sententiam proferre nolo, neque tantae res mihi temerè censuram arrogabo. Illud saltem ausim affirmare, liquidò mihi compertum, è viris qui viderunt, judicio valentibus, &nullo praejudicio occupatis (viderunt aurem permulti dignitate juxtà ac sapientiâ praecellentes) modicè dicam, plerosque omnes admodum probasse, nec paucos illas qualicunque laude dignas censuisse; dignas utcunque visas quas reclamante nemine authoritas Regia fanciret, &ratas faceret. Ita partibus suis absolutissime perfuncti, non tamen eò processisse contenti substiterunt, at voluntate bene merendi potestatis sua limites quodammodò praetergressi, privilegia bene multa huic loco sex valde aritia, seu planè necessaria, quae praestare non possent ipsi, à Regia clementia ultrò impetrarunt; quo nomine quicunque posthac hujusce professionis munus amplectentur, tenebantur eos ceu fundatores ulteros, certè fautores palmarios, libenter agnoscere, gratè profiteri illis porrò, quorum praecipuè res haec gesta est, &ordinata consilio, reverendis Collegiorum praefectis, mihi quantum aetate praecedentibus, &antestantibus dignitate, tantùm judicio praevalentibus, &elogio superioribus meo, nihil audebo quicquam enarrare; id unum dixero fecisse illos, quod rem publicam spectat, ut tales viros decuit, sapienter ac moderatè, à me autem cunctos haud exignam iniisse gratiam –duobus praesertim, cùm elapsi tum instantis anni, dignissimis Procancellariis pro sua erga me propensa comitate benevolentiâ, favore quas possum maximas debeo, ago, habeo gratias.