Latin
28
Isaac Barrow, Mathematicae professoris Lucasiani lectiones 28
Unproofread scanNot analysed yet
Quod non eò dico quasi tenuitatis meae parum conscius sim, aut aliquid arrogem mihi (quum imbecillitatem propriam intimè sentiam, indignitatem palam confitear) at quò stimulos addam industriae meae, labantem animum sustineam, auctor fiam mihi ipsi, ne desperem ingenii mei defectum studio supplere, quodque ab usu mihi deest curâ compensare. A vobis autem, Ingenui quotquot estis literarum alumni, nihil non spero, non polliceor mihi candore vestro, vestrâ. humanitate dignissimum; nec ullatenus addubito, quin &faventibus me votis hactenus prosecuti, nunc &alacri porrò gratulatione sitis excepturi; minime scilicet immemores, auam ante plures olim annos indicaram bonae voluntatis Mathematica haec studia, seu in exilium procul ablegata revocandi, seu profundis tenebris demersa in apricum retrahendi.